Trouvé 26 Résultats pour: initium
Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)
Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet. (Liber Ecclesiasticus 1, 16)
Initium superbiae hominis apostatare a Deo; (Liber Ecclesiasticus 10, 14)
et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)
Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 3)
Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei. (Liber Ecclesiasticus 25, 16)
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. (Liber Ecclesiasticus 25, 33)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, (Epistula ad Hebraeos 2, 3)