Trouvé 99 Résultats pour: invocate inimicos
Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. (Liber Psalmorum 8, 3)
Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. (Liber Psalmorum 10, 5)
Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent. (Liber Psalmorum 18, 38)
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. (Liber Psalmorum 18, 41)
Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt. (Liber Psalmorum 21, 9)
RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. (Liber Psalmorum 25, 19)
Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 27, 6)
Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. (Liber Psalmorum 27, 11)
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. (Liber Psalmorum 30, 2)
Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. (Liber Psalmorum 31, 12)
In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. - (Liber Psalmorum 44, 6)
Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos. (Liber Psalmorum 54, 7)