Trouvé 54 Résultats pour: iter seminantes

  • Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum (Liber I Maccabaeorum 13, 31)

  • Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti. (Liber II Maccabaeorum 12, 10)

  • qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; (Liber Proverbiorum 2, 13)

  • In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos. (Liber Proverbiorum 12, 26)

  • In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)

  • Iter pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata. (Liber Proverbiorum 15, 19)

  • et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. (Liber Sapientiae 3, 3)

  • Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. (Liber Sapientiae 6, 23)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina