Trouvé 488 Résultats pour: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)
Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! (Epistula ad Romanos 6, 15)
Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; (Epistula ad Romanos 8, 6)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)
promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; (Epistula ad Romanos 9, 30)
ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; (Epistula ad Romanos 10, 3)
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)
Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 10)