Trouvé 24 Résultats pour: iusto

  • Non est bonum multam inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem. (Liber Proverbiorum 17, 26)

  • Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. (Liber Proverbiorum 21, 15)

  • Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. (Liber Proverbiorum 21, 18)

  • Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino. (Liber Ecclesiasticus 12, 2)

  • Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. (Liber Ecclesiasticus 13, 21)

  • Dicite iusto: “Bene!”, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)

  • A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)

  • Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)

  • Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)

  • sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, (Epistula I ad Timotheum 1, 9)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina