Trouvé 1963 Résultats pour: lege Domini

  • Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)

  • Scriptum est enim in Lege Moysis: “Non alligabis os bovi trituranti”. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)

  • Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; (Epistula I ad Corinthios 9, 20)

  • his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. (Epistula I ad Corinthios 10, 21)

  • Domini enim est terra, et plenitudo eius. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)

  • Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. (Epistula I ad Corinthios 11, 26)

  • Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)

  • In lege scriptum est: “In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me”, dicit Dominus. (Epistula I ad Corinthios 14, 21)

  • Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)

  • Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina