Trouvé 1963 Résultats pour: lege Domini

  • servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)

  • Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)

  • et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: (Epistula ad Hebraeos 12, 5)

  • Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)

  • Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)

  • Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. (Epistula Iacobi 4, 10)

  • Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. (Epistula Iacobi 5, 4)

  • Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)

  • Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)

  • Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina