Trouvé 231 Résultats pour: leo
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (Liber Psalmorum 45, 8)
Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 57, 5)
Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. (Liber Psalmorum 58, 7)
Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum. (Liber Psalmorum 89, 21)
Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. (Liber Psalmorum 91, 13)
Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. (Liber Psalmorum 92, 11)
et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat. (Liber Psalmorum 104, 15)
catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. (Liber Psalmorum 104, 21)
Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. (Liber Psalmorum 109, 24)
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. (Liber I Maccabaeorum 2, 60)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem; (Liber I Maccabaeorum 3, 4)
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)