Trouvé 380 Résultats pour: liberator liberation populi
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius; (Prophetia Danielis 13, 34)
Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)
Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)
“Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. (Prophetia Osee 10, 10)
A facie eius cruciabuntur populi, omnes vultus candentes. (Prophetia Ioel 2, 6)
Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in valle Decisionis. (Prophetia Ioel 4, 14)
Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)
In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: “Non appropinquabit et non veniet super nos malum”. (Prophetia Amos 9, 10)