Trouvé 380 Résultats pour: liberator liberation populi
Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel (Liber I Regum 14, 7)
Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et media pars Amri. (Liber I Regum 16, 21)
Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20, 10)
Litterarum autem haec erat sententia: “Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi (Liber I Regum 21, 9)
Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi; (Liber I Regum 21, 12)
Dixitque Michaeas: “Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me”. Et ait: “Audite, populi omnes!”. (Liber I Regum 22, 28)
dixit ad puerum: “Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae?”. Quae respondit: “In medio populi mei habito”. (Liber II Regum 4, 13)
Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini (Liber II Regum 11, 13)
Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum”. (Liber II Regum 16, 15)
“Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. (Liber II Regum 24, 14)
Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps satellitum; (Liber II Regum 25, 11)