Trouvé 3589 Résultats pour: man

  • ex tribu Aser duodecim milia, ex tribu Nephthali duodecim milia, ex tribu Manasse duodecim milia, (Apocalypsis Ioannis 7, 6)

  • Post haec vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum; (Apocalypsis Ioannis 7, 9)

  • et clamant voce magna dicentes: “Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno”. (Apocalypsis Ioannis 7, 10)

  • Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)

  • Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)

  • et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram, (Apocalypsis Ioannis 10, 2)

  • Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum (Apocalypsis Ioannis 10, 5)

  • Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram”. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)

  • Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis, (Apocalypsis Ioannis 13, 16)

  • Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14, 9)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina