Trouvé 522 Résultats pour: manus

  • Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt”. (Liber I Samuelis 23, 7)

  • Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo”. Et ait Dominus: “Descendet”. (Liber I Samuelis 23, 11)

  • Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23, 14)

  • Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)

  • “Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc”. (Liber I Samuelis 23, 17)

  • Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis”. (Liber I Samuelis 23, 20)

  • Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)

  • Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 14)

  • Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David””. (Liber I Samuelis 25, 8)

  • Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”. (Liber I Samuelis 26, 8)

  • Et ait David in corde suo: “Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius”. (Liber I Samuelis 27, 1)

  • Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina