Trouvé 899 Résultats pour: mei

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 8, 6)

  • Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur. (Prophetia Zachariae 10, 9)

  • Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei. (Prophetia Zachariae 11, 8)

  • familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)

  • A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”. (Prophetia Malachiae 3, 7)

  • Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)

  • Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)

  • At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)

  • Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina