Trouvé 358 Résultats pour: milia

  • Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa. (Liber II Paralipomenon 14, 8)

  • immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia. (Liber II Paralipomenon 15, 11)

  • Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem. (Liber II Paralipomenon 17, 11)

  • quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 14)

  • et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 15)

  • ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; (Liber II Paralipomenon 17, 16)

  • de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 17)

  • et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum. (Liber II Paralipomenon 17, 18)

  • Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. (Liber II Paralipomenon 25, 5)

  • Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti. (Liber II Paralipomenon 25, 6)

  • Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia. (Liber II Paralipomenon 25, 11)

  • Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. (Liber II Paralipomenon 25, 12)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina