Trouvé 5 Résultats pour: morimur
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)
Omnes morimur et quasi aquae sumus, quae delabuntur in terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire Deus animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est. (Liber II Samuelis 14, 14)
Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire. (Liber Ecclesiasticus 8, 8)
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. (Liber Ecclesiasticus 25, 33)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)