Trouvé 31 Résultats pour: munus

  • Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui faciunt illam coram Excelso. (Liber Thobis 4, 11)

  • “Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios”. (Liber II Maccabaeorum 15, 16)

  • Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget. (Liber Proverbiorum 17, 8)

  • Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. (Liber Proverbiorum 21, 14)

  • Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. (Liber Ecclesiastes 7, 7)

  • Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 12)

  • Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)

  • In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)

  • Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. (Prophetia Amos 5, 12)

  • Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi. (Prophetia Sophoniae 3, 10)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina