Trouvé 149 Résultats pour: nimis

  • Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)

  • Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: “Surge, vade!”. (Liber II Samuelis 13, 15)

  • Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)

  • Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 18, 17)

  • Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis. (Liber II Samuelis 19, 33)

  • Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis”. (Liber II Samuelis 24, 10)

  • Dixit autem David ad Gad: “Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum!”. (Liber II Samuelis 24, 14)

  • Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam. (Liber I Regum 1, 4)

  • Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. (Liber I Regum 1, 15)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. (Liber I Regum 2, 12)

  • Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. (Liber I Regum 5, 9)

  • Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo. (Liber I Regum 10, 2)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina