Trouvé 239 Résultats pour: novum hominem
viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: “Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam”. (Liber Iudicum 1, 24)
Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. (Liber Iudicum 1, 25)
Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis. (Liber Iudicum 17, 11)
et retinuit hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter. (Liber Iudicum 19, 4)
Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: “Unde venis et quo vadis?”. (Liber Iudicum 19, 17)
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. (Liber I Samuelis 6, 7)
Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)
Et ait Achis ad servos suos: “Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? (Liber I Samuelis 21, 15)
Dixitque ei rex: “Noli timere. Quid vidisti?”. Et ait mulier ad Saul: “Hominem divinum vidi ascendentem de terra”. (Liber I Samuelis 28, 13)
Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: (Liber II Samuelis 6, 3)
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)
David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)