Trouvé 397 Résultats pour: numquid

  • Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum? (Prophetia Michaeae 6, 10)

  • Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? (Prophetia Michaeae 6, 11)

  • Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. (Prophetia Nahum 3, 8)

  • Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. (Prophetia Habacuc 1, 12)

  • Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: “Vae ei, qui multiplicat non sua — usquequo? C et aggravat pignora super se!”. (Prophetia Habacuc 2, 6)

  • Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis? (Prophetia Habacuc 2, 7)

  • Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? (Prophetia Habacuc 2, 13)

  • Vae, qui dicit ligno: “Expergiscere!”, “Surge!” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. (Prophetia Habacuc 2, 19)

  • Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • “Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Prophetia Aggaei 1, 4)

  • Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris? (Prophetia Aggaei 2, 3)

  • Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur?”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “Non”. (Prophetia Aggaei 2, 12)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina