Trouvé 72 Résultats pour: oleum unguentum

  • Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)

  • Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)

  • Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum”. (Prophetia Aggaei 1, 11)

  • Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur?”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “Non”. (Prophetia Aggaei 2, 12)

  • Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 3)

  • prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 4)

  • Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)

  • Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus”. Et fremebant in eam. (Evangelium secundum Marcum 14, 5)

  • et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. (Evangelium secundum Lucam 10, 34)

  • “Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 5)

  • Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris”. (Apocalypsis Ioannis 6, 6)

  • et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum et animas hominum. (Apocalypsis Ioannis 18, 13)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina