Trouvé 1504 Résultats pour: omnes
Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, (Epistula ad Hebraeos 8, 11)
Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; (Epistula ad Hebraeos 11, 13)
Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)
Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis! (Epistula ad Hebraeos 12, 8)
Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones, (Epistula I Petri 2, 1)
Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)
In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, (Epistula I Petri 3, 8)
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)