Trouvé 640 Résultats pour: omnibus

  • omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? (Epistula ad Romanos 8, 32)

  • Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. (Epistula ad Romanos 8, 37)

  • Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; (Epistula ad Romanos 12, 17)

  • si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; (Epistula ad Romanos 12, 18)

  • Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)

  • ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: (Epistula I ad Corinthios 1, 2)

  • quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, (Epistula I ad Corinthios 1, 5)

  • Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina