Trouvé 773 Résultats pour: omnis/page/11
Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. (Liber Genesis 2, 1)
Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”. (Liber Genesis 4, 14)
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6, 12)
Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)
Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines: (Liber Genesis 7, 21)
Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. (Liber Genesis 9, 11)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)
Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo. (Liber Genesis 35, 6)
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “Venerunt fratres Ioseph!”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. (Liber Genesis 45, 16)
Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 13)
Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar”. Et exivit a pharaone iratus nimis. (Liber Exodus 11, 8)