Trouvé 9 Résultats pour: operamini
Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum”. (Liber Exodus 5, 18)
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)
Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant. (Liber Psalmorum 58, 3)
Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo””. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)
Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)
Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 27)
Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, (Epistula ad Colossenses 3, 23)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)