Trouvé 215 Résultats pour: patrem

  • Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)

  • Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)

  • Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)

  • Dicit ei Iesus: “Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)

  • Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)

  • Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)

  • Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)

  • ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 23)

  • Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)

  • et dicebant: “Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)

  • Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 6, 46)

  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina