Trouvé 126 Résultats pour: peccata

  • Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)

  • Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum. (Prophetia Osee 9, 9)

  • Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. (Prophetia Amos 5, 12)

  • Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)

  • et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 6)

  • Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)

  • si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)

  • Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)

  • Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)

  • Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)

  • Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Marcum 1, 5)

  • Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina