Trouvé 43 Résultats pour: pedum
Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. (Liber Isaiae 60, 14)
Haec dicit Dominus: “Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae? (Liber Isaiae 66, 1)
ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. (Lamentationes 2, 1)
et dixit ad me: “Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, (Prophetia Ezechielis 43, 7)
tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. (Prophetia Danielis 2, 33)
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)
Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)
et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 21)
neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. (Evangelium secundum Lucam 20, 43)