Trouvé 24 Résultats pour: pisces

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)

  • Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. (Prophetia Osee 4, 3)

  • Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se. (Prophetia Habacuc 1, 14)

  • auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)

  • Illi autem dicunt ei: “Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)

  • et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)

  • Et dicit eis: “Quot panes habetis? Ite, videte”. Et cum cognovissent, dicunt: “Quinque et duos pisces”. (Evangelium secundum Marcum 6, 38)

  • Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. (Evangelium secundum Marcum 6, 41)

  • Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • “Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina