Trouvé 69 Résultats pour: postea

  • et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)

  • sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. (Liber Leviticus 11, 38)

  • At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; (Liber Leviticus 14, 36)

  • Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)

  • et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)

  • et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. (Liber Leviticus 25, 41)

  • et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus. Sicque purificabis et agitabis eos, (Liber Numeri 8, 15)

  • Cui respondit Dominus: “Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur”. (Liber Numeri 12, 14)

  • ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. (Liber Numeri 17, 5)

  • Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis”. (Liber Numeri 31, 24)

  • sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum: (Liber Deuteronomii 13, 10)

  • et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua. (Liber Deuteronomii 21, 13)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina