Trouvé 94 Résultats pour: prae
Siquidem ante dies istos merces hominis non erat, nec merces iumenti erat, neque introeunti neque exeunti erat pax prae tribulatione; et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. (Prophetia Zachariae 8, 10)
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. (Evangelium secundum Marcum 2, 4)
Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
Et respondens dixit illis: “Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, (Evangelium secundum Lucam 21, 25)
arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. (Evangelium secundum Lucam 21, 26)
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)