Trouvé 30 Résultats pour: primogenitum

  • Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. (Liber Numeri 8, 17)

  • Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit; ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi facias. (Liber Numeri 18, 15)

  • Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, (Liber Deuteronomii 21, 16)

  • sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. (Liber Deuteronomii 25, 6)

  • Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)

  • Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, (Liber I Paralipomenon 1, 13)

  • Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma, (Liber I Paralipomenon 2, 13)

  • Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, (Liber I Paralipomenon 5, 1)

  • Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium, (Liber I Paralipomenon 8, 1)

  • Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. (Liber Psalmorum 78, 51)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina