Trouvé 35 Résultats pour: priusquam
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. (Liber Psalmorum 90, 2)
Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. (Liber Psalmorum 119, 67)
Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; (Liber Psalmorum 129, 6)
Dixit enim: “Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
priusquam montes demergerentur, ante colles ego parturiebar. (Liber Proverbiorum 8, 25)
Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste. (Liber Ecclesiasticus 11, 7)
Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui. (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea; (Liber Ecclesiasticus 51, 18)
“Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te”. (Liber Ieremiae 1, 5)
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Et ait illi Iesus: “Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus”. (Evangelium secundum Marcum 14, 30)