Trouvé 651 Résultats pour: propter

  • Propter quod sustinentes salvationem ab eo, invocemus ipsum in adiutorium nostrum, et exaudiet vocem nostram, si fuerit ipsi placitum. (Liber Iudith 8, 17)

  • Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”. (Liber Iudith 10, 19)

  • Propter quod, dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quia est verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius super eos, nisi peccent in Deum suum. (Liber Iudith 11, 10)

  • Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam, ut visitet te in bonis, pro eo quod non pepercisti animae tuae propter humilitatem generis nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans in conspectu Dei nostri”. Et dixit omnis populus: “Fiat, fiat!”. (Liber Iudith 13, 20)

  • Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula continentur, (Liber Esther 9, 26)

  • et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. (Liber Esther 9, 27)

  • Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? (Liber Iob 18, 4)

  • Et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas? (Liber Iob 22, 5)

  • Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. (Liber Iob 23, 17)

  • Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, (Liber Iob 35, 9)

  • Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. (Liber Iob 35, 12)

  • Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. (Liber Iob 36, 21)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina