Trouvé 21 Résultats pour: quaeritis
Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”? (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)
Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “Quem quaeritis?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 4)
Iterum ergo eos interrogavit: “Quem quaeritis?”. Illi autem dixerunt: “Iesum Nazarenum”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)
Respondit Iesus: “Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 8)
Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”. (Actus Apostolorum 10, 21)
Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)
quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 3)