Trouvé 207 Résultats pour: quare

  • Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini?”. (Liber II Samuelis 20, 19)

  • Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. (Liber I Regum 1, 6)

  • Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)

  • Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)

  • Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi?”. (Liber I Regum 2, 43)

  • et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber I Regum 9, 8)

  • Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)

  • Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem?”. (Liber I Regum 21, 5)

  • Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: “Quare reversi estis?”. (Liber II Regum 1, 5)

  • Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)

  • Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”. (Liber II Regum 6, 11)

  • Cui Hazael ait: “Quare dominus meus flet?”. At ille respondit: “Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes”. (Liber II Regum 8, 12)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina