Trouvé 244 Résultats pour: quas

  • Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)

  • audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. (Actus Apostolorum 6, 14)

  • Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. (Actus Apostolorum 7, 43)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)

  • Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. (Actus Apostolorum 9, 39)

  • ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec (Actus Apostolorum 15, 17)

  • Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare, (Actus Apostolorum 25, 7)

  • eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te (Actus Apostolorum 26, 17)

  • Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. (Epistula II ad Corinthios 1, 6)

  • ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)

  • Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina