Trouvé 20258 Résultats pour: re

  • Et audivi altare dicens: “Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne. (Apocalypsis Ioannis 16, 8)

  • Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)

  • Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore (Apocalypsis Ioannis 16, 10)

  • Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)

  • Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas; (Apocalypsis Ioannis 16, 13)

  • sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)

  • Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon. (Apocalypsis Ioannis 16, 16)

  • Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “Factum est!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)

  • Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 19)

  • Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)

  • cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius”. (Apocalypsis Ioannis 17, 2)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina