Trouvé 140 Résultats pour: rege sedes
At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; (Liber II Maccabaeorum 4, 28)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)
Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos. (Liber II Maccabaeorum 7, 1)
Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)
Dixit autem invocans hoc modo: “Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia, (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. (Liber Proverbiorum 25, 6)
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri. (Liber Ecclesiastes 4, 13)
Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)
Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris. (Liber Ecclesiasticus 7, 4)
Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. (Liber Ecclesiasticus 10, 17)
A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 2)