Trouvé 27 Résultats pour: robur
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. (Liber Iob 30, 2)
Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis. (Liber Iob 41, 4)
Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. (Liber Proverbiorum 21, 22)
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)
Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)
“Tantum in Domino” dicent “sunt iustitiae et robur!”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; (Liber Isaiae 45, 24)
Cessaverunt fortes Babylonis a proelio, habitaverunt in praesidiis; devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres; incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt vectes eius. (Liber Ieremiae 51, 30)
Si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 53)
Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam multitudinem No. (Prophetia Ezechielis 30, 15)
Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)