Trouvé 91 Résultats pour: saecula
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 55)
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 56)
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite, caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 58)
Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 59)
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 60)
Benedicat omnis virtus Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 61)
Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 62)
Benedicite, stellae caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 63)
Benedicite, omnis imber et ros, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 64)
Benedicite, omnes venti, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 65)
Benedicite, ignis et aestus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 66)