Trouvé 40 Résultats pour: sanctuario

  • Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt”. (Liber Numeri 4, 16)

  • Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris. (Liber Numeri 7, 9)

  • In sanctuario comedes illud; mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. (Liber Numeri 18, 10)

  • et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. (Liber Numeri 28, 7)

  • Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Domini, (Liber Iosue 24, 26)

  • Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. (Liber I Regum 8, 8)

  • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)

  • Egressis autem sacerdotibus de sanctuario — omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum ordinem, (Liber II Paralipomenon 5, 11)

  • restiterunt regi atque dixerunt: “Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo”. (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • dixitque ad eos: “Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. (Liber II Paralipomenon 29, 5)

  • Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 29, 7)

  • Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 21)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina