Trouvé 221 Résultats pour: sanctuarium templum Hierosolyma
Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius (Prophetia Ezechielis 41, 15)
Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum. (Prophetia Ezechielis 42, 20)
Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 4)
Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam. (Prophetia Ezechielis 43, 10)
Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 43, 21)
haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel. (Prophetia Ezechielis 44, 9)
Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium meum. (Prophetia Ezechielis 44, 16)
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 27)
ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. (Prophetia Ezechielis 45, 2)
Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. (Prophetia Ezechielis 45, 3)
Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 45, 18)
Et iuxta terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 8)