Trouvé 111 Résultats pour: sermonem
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit (Evangelium secundum Ioannem 19, 8)
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, (Actus Apostolorum 1, 1)
In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. (Epistula I ad Corinthios 14, 9)
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; (Epistula ad Colossenses 3, 8)
Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)