Trouvé 360 Résultats pour: sibi

  • propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius depraedarentur. (Prophetia Ezechielis 36, 5)

  • Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. (Prophetia Ezechielis 44, 22)

  • Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi; (Prophetia Danielis 2, 16)

  • Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae. (Prophetia Danielis 2, 43)

  • Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; (Prophetia Danielis 13, 10)

  • Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi”. Qui ait: “Sub schino”. (Prophetia Danielis 13, 54)

  • Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi”. Qui ait: “Sub prino”. (Prophetia Danielis 13, 58)

  • Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. (Prophetia Osee 8, 4)

  • Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus. (Prophetia Osee 8, 9)

  • Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos. (Prophetia Osee 9, 13)

  • Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. (Prophetia Osee 10, 1)

  • Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. (Prophetia Osee 10, 11)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina