Trouvé 40 Résultats pour: sors
Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; (Liber Psalmorum 81, 16)
Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat. (Liber Proverbiorum 18, 18)
Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)
Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. (Liber Ecclesiastes 9, 2)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)
Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)
Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est? (Liber Sapientiae 5, 5)
Parva omnis malitia prae malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam. (Liber Ecclesiasticus 25, 26)
In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)
In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? (Liber Isaiae 57, 6)
Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)