Trouvé 34 Résultats pour: species
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; (Liber Genesis 1, 21)
Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 24)
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 25)
Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)
Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)
Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)
Sandalum eius rapuit oculum ipsius, et species eius captivam fecit animam illius, et transiit gladius cervicem eius. (Liber Iudith 16, 9)
“Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia. (Liber Psalmorum 68, 13)
Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: (Liber Ecclesiasticus 25, 3)