Trouvé 11 Résultats pour: sperant
Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum; (Liber Psalmorum 5, 12)
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. (Liber Psalmorum 31, 20)
Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, (Liber Psalmorum 33, 18)
PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo. (Liber Psalmorum 34, 23)
AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno. (Liber Psalmorum 145, 15)
Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. (Liber Psalmorum 147, 11)
Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur. (Liber I Maccabaeorum 2, 61)
Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)
qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. (Liber Isaiae 40, 31)
Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”. (Liber Isaiae 49, 23)
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! (Actus Apostolorum 26, 7)