Trouvé 95 Résultats pour: spiritualem proelium
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium. (Liber I Paralipomenon 12, 25)
Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici. (Liber I Paralipomenon 12, 34)
De Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescenti. (Liber I Paralipomenon 12, 36)
Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 14)
At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam. (Liber II Paralipomenon 25, 13)
Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)
qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. (Liber Psalmorum 18, 35)
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. (Liber Psalmorum 27, 3)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum (Liber I Maccabaeorum 2, 32)
Et concitaverunt adversus eos proelium. (Liber I Maccabaeorum 2, 35)