Trouvé 14 Résultats pour: superbi

  • Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 54, 5)

  • Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. (Liber Psalmorum 86, 14)

  • Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. (Liber Psalmorum 119, 51)

  • Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. (Liber Psalmorum 119, 69)

  • Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. (Liber Psalmorum 119, 78)

  • Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. (Liber Psalmorum 119, 85)

  • Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. (Liber Psalmorum 119, 122)

  • Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. (Liber Psalmorum 140, 6)

  • Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)

  • dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”, (Liber Ieremiae 43, 2)

  • Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina