Trouvé 98 Résultats pour: tabernaculi

  • Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus. (Liber I Paralipomenon 9, 21)

  • tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias. (Liber I Paralipomenon 9, 23)

  • Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)

  • Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini”. (Liber I Paralipomenon 23, 32)

  • et intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis. (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum: (Liber Iudith 5, 22)

  • si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”; (Liber Iob 31, 31)

  • Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? (Liber Iob 36, 29)

  • Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. (Liber Psalmorum 27, 5)

  • Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)

  • dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)

  • sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina